Charter Document - 02140435
Charter Number: | 02140435 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0935 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domno fratribus Engelber presbitero emptore igitur ego in Dei nomen Odelo et uxor sua Dallia et Eldemarus et uxor sua Oda venditores vendimus tibi aliquid de res nostras qui sunt sitas in pago Matisconens in agro Fusciacens in villa Cantriaco ohc est campus qui terminat a mane terra Vualdino a medio die terra Sancta Maria a sero terra Sancti Pauli a certio terra ad ipso emptore et abet in longo perticas agripinales XXI in lato in quisque fronte perticas XI Infra istas terminaciones et perticationes ad integrum tibi vendimus unde et accepimus de te pretium sicut inter nos convenit et nobis complacuit in valente denarios XX et pro isto precio de jure nostro in tuo tradimus dominacione et potestate et faciatis post une diem quicquid facere volueris tam tu quam proximi tui Si quis vero qui contradixerit auri uncia componat et presens vendicio ista in te facta omnique tempore firma stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Actum Sancta Maria ad Kantriaco S Odelo S Dallia S Eldemaro S Oda qui vendicione ista fierent et firmare rogaverunt S Otrannus S Arolfo S Remigio S Ragnoart S item Ragnoart S Odo Ego Ainardus scripsit subscripsit datavit die dominico in mense madio anno XIIII regnante Radulfo rege