Charter Document - 02140434

Charter Document - 02140434


Charter Number: 02140434
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0935
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Dei nomine Ego Girburgis consentiente filio meo Witberto ob salutem et remedium anime mee necnon et senioris mei Teutbodi dono res proprietatis mee sancto Petro apostolorum principi atque beato Paulo gentium predicatori in loco qui Cluniacus dicitur monachisque ibidem Deo servientibus pro reconpensatione sepulture mee ut sicuti corpus meum illorum in atrio terre commendatur ita eorum obtentu anima et spiritus meus consortio sanctorum feliciter ascisci mereatur Sunt igitur he res in pago Matisconense in agro Galoniacense in villis his nominibus in Calmeriaco scilicet villa medietatem capelle que in honore sancti Leudegarii martyris Christi habetur consecrata cum omnibus ibidem pertinentibus in Roselliaco siquidem et in Castello simili tenore omnia concedimus campis vineis pratis silvis aquis aquarumque decursibus cultum et incultum quesitum et quod exquiri omnimodis ab ullo homine potest Dono etiam mancipia his nominibus Arnulfum et Warnerium Adalbertum et Albodum cum uxoribus et infantibus eorum insuper etiam filium Ermenberti cum omnibus mancipiis qui ibidem videntur pertinere et qui inibi commanere videntur et quoscumque circumquaque commorantes perquiri rationabili inquisitione possunt Si quis vero contra hanc donationem alicujus inquietudinis calumniam inferre ullo modo temptaverit filius sive filia seu aliquis propinquorum iram Dei primitus incurrat sitque in numero eorum primus qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et cum Juda proditore in exterioribus tenebrarum locis religetur insuper etiam legali constrictus exactione auri libras X persolvere invitus cogatur et ut perpetuo sicuti superius insertum est maneat dum ad vixi hanc filio meo jam superius nominato firmare rogavi manibusque bonorum hominum parentum scilicet et affinium meorum roborandam plenissima constipulatione institui S Witberti S Arleii S Gontardi S Acardi S Ingelberti Item Ingelberti S Grimoldi Datata mense madio anno XII regnante Rodulfo rege Ego frater Bernardus levita scripsi