Charter Document - 02140431

Charter Document - 02140431


Charter Number: 02140431
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0935
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina largitate sanctitum est ut ex rebus transitoriis eterna valeat merces promereri Quapropter ego Arnaldus et uxor mea Aremburgis pro remedio animarum nostrarum donamus atque transfundimus res juris nostri vineam scilicet in villa Marciaco cum mansione ac servo nomine Guntaldo et uxore ejus seu infantum suorum et habet ab oriente terram Sancti Petri a meridie viam publicam a sero vineam Achardi et Teotberge a septemtrione terram Sancti Martini Deo videlicet et apostolis ejus Petro et Paulo in Cluniaco monasterio ea igitur conditione tradimus ut dum ego solummodo vixero ad usumfructum teneam post meum vero discessum domnus Oddo abbas qui eidem monasterio preest cum monachis ibidem Christo Domino et predictis apostolis servientibus sine ulla contradictione in perpetuum teneant atque possideant et quicquid voluerint cum ejusdem cenobii successoribus de eisdem rebus facientes ea ratione mihi fructus retineo ut annis singulis denarios IIII in censum in festivitate beati Petri de cathedra reddam Sane si nos ipsi aut qualiscumque alia persona contra hanc auctoritatem quolibet modo presumpserit venire id quod molitur nullatenus agere possit sed preter divinam ultionem et iram sanctorum apostolorum quam sua temeritate meruerit quingentos solidos persolvat et hec auctoritas inconvulsa permaneat S Arnaldi et uxoris ejus Aremburgis qui hanc cartam fieri jusserunt S Achardi S Antigii S Archindramni S Samsonis S Achardi S Adalgerii S Anserii Data mense febroario anno XIII regnante Rodulfo rege Aldebrannus scripsit