Charter Document - 02140427

Charter Document - 02140427


Charter Number: 02140427
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0935
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dum unusquisque in hac vita consistit sum opere studere debet [ne in examinem justi judicis sine qualibet reparationis satisfactione veniens ab hac luce discedat] Igitur ego Ramnaldus [considerans districtum Domini judicium] pro remedio anime mee ac parentum meorum [vel omnium fidelium cristianorum salute] dono ex rebus meis alodum videlicet qui mihi jure hereditario evenit Deo et sancto Petro ac beato Paulo in Cluniaco monasterio ad stipendia fratrum ibi degentium reservato tamen mihi quandiu ego tantum ad vixero usu fructuario consentiente scilicet Alexandra uxore mea Est namque situm in pago Matisconense in fine Rofiacensi et terminatur a mane [vinea Sancti Petri jam dicti monasterii a sero vinea Manbodi a latere terra Autberti cum suis heredibus quarta parte via publica] Ea quidem ratione hunc alodem sicut adjacet cum vinea et terra et prato in una clausura Deo et sanctis [ejus] Petro et Paulo ut supradictum est trado quatinus annis singulis pro usu fructuario quem mihi soli reservo jam dictis fratribus in censum de vino tempore vindemiarum sextarios VIIII persolvam Si quis vero si ego ipse aut ullus ex heredibus [meis vel quelibet persona hanc donationis auctoritatem infringere temptaverit in primis iram Dei et beatorum Petri ac Pauli offensionem incurrat et deinceps auri libras V judiciali potestate cui litem intulit reddere cogatur] et hec carta inconvulsa permanens repetitio ejus nullum effectum obtineat stipulatione subnixa Manu propria firmavi et ad corroborandum tradidi S Ramnaldi qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Alexandre conjuge ejus S Anscherii filii eorum [S Vuidonis nepotis ipsius S Livonis S Adelelmi S Aiulfi S Arnaldi S Eldefredi S Teodaldi S Dodonis S Anselardi S Beraldi S Cristiani] Data mense januario anno XII regnante Rodulfo rege Aldebrannus subscribsit