Charter Document - 02140425

Charter Document - 02140425


Charter Number: 02140425
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0936
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Mos est lex licet non spripta et usu jam communi pro lege tenetur ut de rebus ecclesie quibuslibet etiam secularibus per scripture auctoritatem aliquid succensu concedatur Quapropter noverint omnes tam futuri quam presentes quia domnus Berno venerabilis pater quasdam res que Gigniaco monasterio fuerant ab ipso tradite Cluniensi cenobio per testamentariam auctoritatem delegavit Ego igitur Guido predicti cenobii Gigniensis abbas libenter com domnis fratribus ad ipsum consenciens hanc auctoritatem de ipsis rebus facio Consider[ans] videlicet quod ipse noster specialis pater utraque monasteria uni domino id est beato Petro dedicavit adque construxit et tam ipsos fratres qui eidem beato Petro apud Cluniacum quam istos qui Gigniaco deserviunt in una fraternitate ac germana caritate dimisit et insuper inibi sepulturam sibi locavit hoc igitur ego attendens secundum auctoritatem quam prelibatus pater jam fecerat predictas res id est villam que dicitur la Fracta cum omnibus ad eam pertinentibus et cum omni alodo quem Sanson Gigniaco dedit et cum dimidio prato quod Nonnus Saimo similiter dedit ad Cluniacum ea ratione ex fratrum consensu trado ut per singulos annos cera XII denariorum pretio valens missa Sancti Petri pro vestitura Gigniaco reddatur fratres vero res easdem sine ulla contradictione possideant ita tamen ut eas in aliena potestate non obligent sed ipsi perpetualiter eas in usu habeant nisi forte [quod absit] locus ipse vel habitatores ad canonicam vel secularem conversationem redierint Ut autem hec auctoritas firmiter permaneat hanc manu firmo domnisque fratribus firmare facio Signum Vuidonis abbatis S Vuineranni monachi S Vualanni monachi S Juliani S Saimoni S Raginelmi S Deodati S Ermendradi S Ardrici S Vuitbaldi Ego Rotgarius sacerdos rogatus scripsi et subscripsi atque datavi XII kalendas februarii anno tercio regnante Radulfo rege