Charter Document - 02140421

Charter Document - 02140421


Charter Number: 02140421
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0934
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Alioldo et uxor sua Neteld ego in Dei nomen vir Israel donator dono vobis aliquid de res meas proprias que sunt sitas in pago Matisconensis in villa Pressiaco et est in ipsa villa Presciaco curtilus unus qui terminat a mane via publica ha medium die terra Jotseld a sero terra vicinabile a sercio terra Sancti Marcelli Infra istas terminaciones vel perticationes ipso curtilo determinato tibi dono trado adque transfundo et alias res quidque ad ipso curtilo aspiciunt hoc sunt campis pratis silvis exartis et exartilis rivis fontis aquis aquarumque decursibus totum ad integrum in villa Presciaco vobis do ut faciatis vos quidquid volueritis tam vos quam heredes vestri abendi vendendi perdonandi set liceat commutandi Si quis vero quod futurum esse minime credimus cot si ego aut ullus ex heredibus meis aut ullus homo ulla intromissa persona qui contra anc donatione ista tentare aut calumniare presumpserit non ac valeat vindicare cot repetit set inferat tibi una cum fisco auri uncia una componat et ec presens donacio ista in te omnique tempore firma stabilis permanead cum stipulacione subnixa Actum Nantel S Israel qui donacione ista fierent et firmare rogavit S Falconi S Amalerio S Ricardo S alio Ricardo S Gontoldo Ego Teotardus presbiter indignus peccator rogatus scripsi datavi die martis in mense novembrio XIIII kalendas decimbris annos XI regnante Radulfo rege