Charter Document - 02140416

Charter Document - 02140416


Charter Number: 02140416
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0934
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in comitatu Maticense sito cuique preest domnus Odo venerabilis abba cum turba monachorum credita Ego igitur in Dei nomine Adalardus ejusdem Sancti Petri servus dono ibidem aliquid de meis rebus que sunt site in pago Matiscense in agro Prisciaco in villa Tassiaco hoc est curtile vinea prata exitus regressus cultum et incultum et quicquid in eadem villa habere vel possidere hodierna die videor Dono et in alio loco de ipsa hereditate aliam vineam in loco qui dicitur juxta Betus terminatur ipsa vinea a mane vinea Sancti Petri a sero rivo percurrente a medio die et a sircio terra Sancti Martini Infra istas terminationes totum et ad integrum dono ea tamen racione ut [quamdiu] ego ipse Adalardus advixero teneam usu fructuario et possideam per illorum scilicet mercedem et elemosinam et annis singulis denarios IIII censualiter persolvam post discessum quoque meum sine alicujus interpellatione totum et ad integrum ad supradictum perveniat locum Si quis vero quod futurum esse non credimus ego ipse aut ullus de heredibus meis contra hanc cartam aliquam calumniam generare presumpserit non vindicet quod repetit sed cui litem intulerit auri libras VI coactus exsolvat et hec donatio semper firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Adalardi qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Grimardi S Aduini S Florentii S Bertardi Actum Cluniaco cenobio publice Data mense januario anno XI regnante Rodulfo rege