Charter Document - 02140413
| Charter Number: | 02140413 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0933 - 0937 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto loco Cluniacensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli dicato ego in Dei nomine Berengerius sacerdos dono ad jam dictum locum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi in villa que dicitur Mons Ledgardi in fine Mentoniacense In primis dono curtilum unum in dominicatu in jam dicto loco qui terminat a mane via publica a medio die de ipsa hereditate a sero rivo currente a cercio terra Tetoni Dono etiam alias res meas quas habeo in jam dicta villa hoc sunt campis pratis vineis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum totum ad integrum Dono autem hoc in tali tenore ut quamdiu vixero teneam et post meum discessum ad jam dictum locum perveniat in vestitura vero omnibus annis VI sextarios de vino persolvam Et hec donatio sit pro anima mea et patris mei et matris mee S Berengerii sacerdotis S Areius Vuinisius Radulfi Rotlanni Eldeboldus scrisit die veneris in mense martio regnante Rodulfo rege
