Charter Document - 02140412

Charter Document - 02140412


Charter Number: 02140412
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0933
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato ubi domnus Odo venerabilis abba preesse videtur Ego igitur in Dei nomen Ardradus dono ad eumdem locum aliquid de rebus meis donatumque in perpetuum esse volo id est curtile vineam campum cum omnibus edificiis appendiciis et supraposito sunt vero ipse res site in pago Matisconense in agro Fusiacense in villa Toriaco terminatur autem a mane via publica et aqua volvente a meridie terra Monegundis a sero terra Sancti Romani et Leutgarii a cercio via publica Infra istas terminaciones totum et ad integrum dono pro remedio anime mee et omnium parentum et amicorum meorum ea ratione ut dum ego advixero teneam et possideam et annis singulis prefati monasterii rectores unum modium vini in vestitura recipiant post dicessum vero meum predicte res cum omni melioratione et sine aliqua dilatione ad prefatum perveniant locum Si quis vero quod futurum esse minime credo ego ipse [quod absit] aut ullus de heredibus meis seu ulla intromissa persona aliquam calumniam contra hanc donationem inferre temptaverit primitus iram Dei et omnium sanctorum suorum incurrat insuper et cum cojenti fisco auri libras decem coactus exolvat et hec donatio firma semper et stabilis permaneat stipulatione subnixa S Ardradi qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Adrici item Adrici S Marini S Eldeverti item Eldeverti S Osberti S Girardi S Gotberti S Otberti S Maronis Actum Vico villa quo publice fuit facta Ego frater Jacob scripsi datavi Data mense septembrio IIII nonas ejusdem mensis anno XI regnante Rodulfo rege