Charter Document - 02140410
Charter Number: | 02140410 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0933 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in pago Matisconense sito vocabulo Cluniaco ubi preest domnus Odo venerabilis abbas Igitur ego in Dei nomine Goduldricus et conjunx mea Rottildis donamus ad predictum locum aliquid de rebus nostris donatumque in perpetuum esse volumus hoc est mansos duos indominicatos in alimenta monachorum ibidem consistentium Sunt ipsi mansi siti in pago Matisconense [et] Augustidunense in vicaria Sidunense in villa que dicitur Vallis est enim unus mansus quem conquesivimus de Ragamundo alius vero de Leotardo et alia terra de Martino totum et ad integrum donamus cum omni supraposito et cum omnibus apendiciis ad eosdem mansos pertinentibus cum vineis campis silvis pratis aquis aquarumve decursibus molendinis curtiferis exitus et regressus et omnia queque ad predictos mansos aspicere videntur Donamus et de servis nostris his nominibus Landoenum et uxorem ejus Frodoildis et filium eorum Georgium Hec omnia ad predictum locum pro remedio animarum nostrarum necnon et filiorum nostrorum et omnium parentum nostrorum insuper et omnium fidelium christianorum donamus ut Deus omnipotens nomina nostra ascribere dignetur in libro vite Si quis vero quod futurum esse non credimus aliquam calumniam contra hanc donationem generare presumpserit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et insuper cum cogenti fisco auri libras II coactus exsolvat et hec donatio semper firma et inlibata permaneat stipulatione adnixa Signum Goduldrici et uxoris ejus Rottildis qui hanc donacionem fieri et firmare rogaverunt Signum Ragamundi qui consensit S Rotardi S Accardi S Vuiniberti Datata mense junio nonas ejusdem mensis anno X regnante Rodulfo rege Actum Sitgiaco villa Jacob sacerdos rogitus scripsit vice cancellarii Dominici