Charter Document - 02140407
Charter Number: | 02140407 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0932 - 0933 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilectisimo fratri meo Johanni ego igitur Vulmarus germanus supradicti Johannis dono tibi campum unum pro amore et benivolentia qui est situs in pago Maticensi in agro Cavaniacense in villa Cavaniaco terminat ipse campus de uno latere vinea Ricmari de alio Stephani in una fronte via publica in alia de ipsa hereditate Infra istas terminationes ipsum campum tibi dono vel quicquid ibi videntur aspicere hoc sunt vinee campi prata omnia ex omnibus trado atque transfundo perpetualiter ut facias quicquid facere volueris nemine contradicente Et dono tibi in alio loco vineam unam in Camborto vocant terminat de uno latere de ipsa hereditate de alio Aimbaldi in una fronte via publica in alia aqua currente Infra isto terminio ipsa vinea ad integrum Si quis donationem istam contradixerit auri unciam unam componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cabilonensi civitate Ego Vulmarus firmavi et alios firmari rogavi S Godrevoldi Dominici Bertardi Desiderii S Mannonis Bernardi Aldrici Ego Constantinus indignus levita scripsi anno X regnante Rodulfo rege