Charter Document - 02140405

Charter Document - 02140405


Charter Number: 02140405
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0932
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quicumque in fluctibus hujus seculi constitutus celestia gliscit appetere summo conamine debet providere ut ea que illi Deus ob gloriam et dignitatem sui sustentatus contulit sic ei offerat quatinus migrans ex hoc evo premium eterne vite a largitore omnium bonorum Christo dignanter recipiat Quapropter ego in Dei nomine Giraldus sancte ecclesie Cabilonensis prepositus dono Cluniaco cenobio aliquid de rebus meis que sunt site in pago Cabilonense in agro Brancedunense in villa que dicitur ad Aquarias hoc est vineam unam indominicatum in una simul tenentem clausura terminatur autem ipsa vinea ab uno latere terra Bertasie et infantum suorum ab alio latere decrepito ab una fronte terra ipsius donatoris ab alia vero fronte rivo percurrente et terra Ragemfredi Infra has terminationes totum et ad integrum a die presenti et deinceps ad predictum condono monasterium in alimonia vel victuario monachorum ibidem Deo servientium et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo famulantium in quorum scilicet honore ipse sacer locus est consecratus atque constructus cuique preest domnus Odo venerabilis abba una cum credita sibi monachorum concione Supradictam vero vineam sicut jam dixi sine aliqua dilatione ad prenominatum dono locum pro remedio anime mee et remissionem omnium peccatorum meorum pro anima patris mei et matris mee pro animabus quoque parentum meorum domni scilicet Ragemfredi et domni Daredonis ea scilicet ratione ut annis singulis ejusdem loci fratres et incole die sancto Septuagesime exinde generalem habeant refectionem Si quis vero quod futurum esse non credimus ego ipse [quod absit] aut ullus de heredibus vel coheredibus meis seu ulla intromissa persona aliquam calumniam contra hanc donationem generare aut litem inferre presumpserit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et eorumdem mundi principum Petri scilicet et Pauli contrarietatem offendat a liminibus quoque ecclesiarum extraneus habeatur Hec vero donatio a me libentissimo animo facta et corroborata semper stabilis permaneat et inconvulsa stipulatione subnixa Actum Cavillon civitate Insuper etiam cum cogenti fiscali censura auri libras X exactus exsolvat et nullum ejus repetitio teneat effectum S Girardi prepositi qui hanc cartam fieri et firmare rogavit S Allulfi S Ingelberti S Teotlanni S Ragemfredi humilis levite S Radulfi S Gauberti S Walonis S Bernardi S Isemberti S Constaboli S Teotelmi Ainonis S Teotbranni Item S Gauzberti S Aldrani S Martini S Odulberti Ego Constantinus levita dictavi manu mea promulgavi Dictata mense decembrio X kalendas ejusdem mensis anno X regnante rege Rodulfo