Charter Document - 02140404
Charter Number: | 02140404 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0932 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei omnipotentis ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in comitatu Matisconense sito quo domnus Odo venerabilis abba congregacioni monachorum preesse videtur Nos ergo in Christi [nomine] ego Raimbertus et uxor mea Emma donamus ibidem aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Potiaco in villa que dicitur Belosia hoc est vineas duas cum curtilibus suis cum condominis campis silvis pratis aquis aquarumve decursibus et quicquid in eadem villa possidere videor totum et ad integrum post dicessum meum ad predictum perveniat locum in stipindia monachorum ibidem Deo et Sancto Petro servientium pro remedio animarum nostrarum ac fratrum nostrorum necnon et pro anima patris mei Arluini et genitricis mee Rottrudis ea scilicet ratione ut sicut jam dixi ego ipse Raimbertus quamdiu vixero usu fructuario teneam et possideam excepta una vinea quam de die presenti ad predictum condono monasterium Post dicessum vero quandoque meum omnes prenominate res in eadem villa consistentes sicut hodierna die inpresentiarum possidere videor cum omni emelioratione sine alicujus interpellatione ad prefatum perveniant locum Si quis vero quod futurum esse non credimus nos ipsi [quod absit] aut ullus ex heredibus vel coheredibus nostris seu etiam ulla intromissa persona aliquam calomniam contra hanc cartam elemosinariam generare aut removere presumpserit primitus iram Dei omnipotentis et contrarietatem sancti Petri incurrat et a liminibus ecclesiarum extraneus habeatur insuper cogente fiscali censura auri libras II coactus exsolvat et nullum ejus repetitio obtineat effectum hec donatio firma semper et inconvulsa permaneat stipulatione subnixa S Raimberti et S Emme qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt S Acardi et Attale qui consenserunt S Aboni S Arnalni S Odilonis S Odonis S Girberti S Donicaramni S Vuinperti S Ansberti S Isembardi S Vualterii S Otberti Actum Cluniaco cenobio Ego frater Jacob scripsi et manu nostra promulgavi Data IIII nonas decembris indictione V anno X regnante Rodulfo serenissimo rege