Charter Document - 02140403
Charter Number: | 02140403 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0932 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in comitatu Matisconense sito ubi etiam domnus Odo venerabilis abba preesse videtur cum turba monachorum sibi credita Nos igitur in Dei nomine Adraldus et uxor mea Gisla donamus ad eumdem locum Sancti Petri aliquid de rebus juris nostri que sunt site in pago Augustudunense in agro Monciocense in villa que dicitur Vico subtus Sancto Christoforo hoc est vinea in una simul tenente clausura et in alio loco in pago Matisconense in agro Cluvacense donamus aliam vineam in loco qui vocatur juxta Betus que fuit quondam Bernardo conquesivimus autem supradicta vinea de Ramberto et Ailberto et alias res que ad ipsum curtile aspiciunt totum et ad integrum donamus donatumque in perpetuum esse volumus pro remedio animarum nostrarum et filiorum ac fratrum nostrorum et pro anima patris mei Arluini et anima matris mee Rotrudis in stipendia monachorum Christo et Sancto Petro in predicto monasterio servientium ea scilicet ratione ut dum ego ipse Adraldus ad vixero usu fructuario teneam et possideam post dicessum vero quandoque meum ipse res sine alicujus interpellatione ad predictum perveniant locum Si quis vero quod futurum esse non credimus post discessum meum aliquis de heredibus vel coheredibus meis aut ulla intromissa persona aliquam calumniam contra hanc cartam elemosinariam generare aut contrariare presumpserit primitus iram Dei omnipotentis et contrarietatem sancti Petri incurrat et a liminibus ecclesiarum extraneus habeatur insuper et cum cogenti fisco auri libras IIII coactus exsolvat et hec donatio firma semper et inconvulsa permaneat stipulatione adnixa S Adraldi et S Gisle qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt S Ramberti et Acardi et Rotlanni qui consenserunt S Artaldi S Rotlanni S Esembardi Item S Rotlanni S Ottarii S Aledranni S Airberti S Edelardi S Livonis S Stephani S Pontionis S Bernardi S Gisonis Ego Jacob Christi sacerdos scripsi et supscripsi promulgavi S Inbadi S Ermenardi S Lanbaldi S Rameldis S Rainulfi S Ailberti S Raimberti S Eldeverti S Teotildis S Christinat S Eldeverti S Otberti Data VI kalendas novembris anno X regnante Rodulfo rege S Aderici S Lanbaldi S Teodradi S Unaldi