Charter Document - 02140401
Charter Number: | 02140401 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 0932 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Joannes episcopus servus servorum Dei Odoni religioso abbati venerabilis monasterii summorum apostolorum Petri et Pauli quod dicitur Cluniacum et per te tuis successoribus qui in eodem venerabili monasterio deservient in perpetuum Convenit apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere et poscentium animis alacri devotione impertire assensum tunc enim lucri potissimum premium apud Conditorem omnium reponitur Deum quando venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta Igitur quia supplicavit tua religio et interventio Hugonis gloriosissimi regis dilecti filii nostri apostolatui nostro quatenus confirmaremus nostra apostolica auctoritate predictum monasterium sancti Petri cum omnibus rebus et possessionibus suis quas nunc habere videtur et quod deinceps in idem monasterium offeretur oblatumque fuerit Imo et confirmamus eidem sancto loco aliud monasterium juris Ecclesie Romane quod dicitur Carus Locus in territorio Matisconensi ut ibi permaneat in perpetuum eo videlicet ordine ut nullus ecclesiastici ordinis aut laici in ipso monasterio aut in rebus ibidem pertinentibus aliquam molestiam inferat Si vero aliqua persona tam in clericali ordine quam in laicali constituta aliquam vim in ipsis rebus intulerit que ibi deinceps date sive oblate fuerint aut ab ejus ditione subtrahere voluerit ipse res revertantur ad suos donatores suosque heredes Attamen si cum ipsis rebus in ordine cenobii perstiterint sive tempore istius abbatis sive suorum successorum hoc privilegium inconvulsum permaneat salva videlicet pensione sancte Romane Ecclesie Statuentes beati Petri principis apostolorum auctoritate cujus nos impares meritis divina gratia suffragante vices gerimus sub anathematis interdictione et divini judicii obtestatione hec que a nobis decreta sunt non debere quempiam convellere in quoquam sed potius firma stabilitate inconvulsa perpetuis permanere temporibus definimus Si quis autem temerario ausu contra hujus nostri apostolici privilegii seriem pie a nobis promulgatam venire vel agere tentaverit sciat se domini nostri apostolorum principis Petri anathematis vinculo innodatum et cum diabolo et ejus atrocissimis pompis atque cum Juda traditore Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi in eternum ignem concremandum Simulque et in voraginem tartareumque chaos demersus cum impiis deficiat Qui vero pio intuitu custodes et obedientes atque observatores hujus nostre salutifere preceptionis exstiterint benedictionis gratiam et celestis retributionis eterna gaudia a justo judice Domino nostro consequi mereantur Scriptum per manum Theodori scriniarii sancte Romane Ecclesie in mense Junio indictione quinta Bene valete Data VII Kalendas Januarias per manum Ursi primicerii sancte sedis apostolice anno Deo propitio pontificatus domni Joannis summi pontificis et universalis undecimi pape in sacratissima beati Petri secundo in mense Junio indictione supra scripta quinta