Charter Document - 02140399

Charter Document - 02140399


Charter Number: 02140399
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0931
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Redemptor ac conditor humani generis humane fragilitatis casum providens sua conficere dignatus est medicamina contra vulnera nostra quibus ea curare valeamus et sanare dicens Abscondite elemosinam in sinu pauperis et ipsa pro vobis orabit et ecce omnia [munda] sunt vobis et alibi Substantia divitis redemptio anime ejus Unde ego nomine Arembertus presbiter divinis eruditionibus ac salutiferis ammonitus cogitans me pernimium Dominum meum offendisse cepi de Dei misericordia volvere mecum Ideoque sacrosancte ac venerabili ecclesie Cluniensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrate cui venerabilis pater Oddo videtur presidere dono aliquid ob mee anime remedium de rebus juris proprietatis mee quatinus veniam peccatorum meorum apud misericordissimum Dominum eorum precibus optinere valeam et sanctorum collegio perfrui Ecce ipse res sunt in pago Matisconensi in agro Ibigiacensi in eadem villa Ibgiaco hoc est curtilus cum manso et vinea sibi adherente et cum omnibus sibi respicientibus necnon cum solo terre ubi El Mulo vocatur terminatur a mane terra de ipsa hereditate a meridie terra Sancti Stephani et Ramenci ac Dominici a sero via publica a certio terra de ipsa hereditate habet in latitudine in fronte una versus mane perticas VIIII dimidiam in alia fronte perticas VII in longitudine perticas XXXXIIII Infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum dono eo scilicet tenore ut quandiu vixero liceat mihi tenere et fructum possidere et singulis annis modium musti unum censualiter persolvam post obitum vero meum ad predictum revertatur locum Si quis vero quod non futurum estimo de heredibus meis vel ulla aliqua persona hanc nostram elemosinam Deo aspirante a nobis gratis factam calumpniare vel destruere presumpserit non quod querit vendicare sibi possit immo vero eliminatus a gremio matris ecclesie juxta mundanam legem cui injuriam fecerit II auri libras juditiaria cogente potestate reddere cogatur et nostra donatio rata immobilisque consistat stipulatione subnixa Actum Matisconum publice S Rotgerii S Gontelmi S Rainulfi qui in omnibus consenserunt S Rainaldi S Grimoaldi S Arnulfi S David Ego Arteus rogatus scripsi dictavi die jove VIII kalendas septembris anno VIII regnante Rodulfo rege