Charter Document - 02140398

Charter Document - 02140398


Charter Number: 02140398
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0931
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Rodulfus divina propitiante clementia Francorum rex Si justis petitionibus fidelium nostrorum aurem serenitatis nostre accommodamus regium exequimur cultum et eos ad nostram fidelitatem promptiores esse putamus Quapropter notum sit omnium tam presentium quam etiam futurorum industrie quoniam nostram serenitatem adhierunt Emma conjux mea karissima atque Ugo frater meus dulcissimus petierunt nostram celsitudinem quatinus pro remedium anime nostre Cluniaco monasterio qui est constructus in honore apostolorum Petri et Pauli partem de terra concedere dignaremur illorum fuit peticio et nostre libuit voluntati adtribuimus supranominato cenobio villam quondam que dicitur Solustriacus cum omnibus adjacentibus vel appendiciis suis Insuper etiam quicquid ad ipsam villam aspicere videtur tam in mancipiis quam in vineis in campis in pratis in silvis ac in omnibus rebus in quocumque omnino loco sive adunatis seu dispersis totum et ad integrum per hoc nostre auctoritatis regale preceptum libentissime concedimus atque delegamus Que videlicet res sunt site in comitatu Matisconense Donamus preterea ad supradictum cenobium tres piscatores his nominibus Constabulum et Constantinum atque Rainoardum cum uxoribus et infantibus suis et cum mansis quos ipsi tenent necnon et tertiam partem de piscina que dicitur Osa similiter concedimus res nichilominus de Rufiaco quas Arlebaldus dedit Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo res etiam de Calmeriaco et de Coloniis que fuerunt Richardi et Teutboldi cum mancipiis utriusque sexus cum pratis vineis silvis campis cultis et incultis et omnia quecumque ad ipsos mansos aspiciunt tam inquisita quam etiam inquirenda per hoc omnino nostre celsitudinis preceptum delegamus ad predictum Cluniense cenobium insuper etiam omnes res quas Christi fideles pro Dei amore et remedium animarum suarum jam in preterito condonaverunt omni tempore absque alicujus inquietudine inconvulse permaneant Ut autem hec testamentaria auctoritas firma stabilitate in evum consistat et a nullo nostrorum successorum sit permutanda nostro nomine insigniri ac anuli nostri impressione jussimus sigillari Signum Rodulfi gloriosissimi regis Rotmundus ad vicem Ansigisi recognovit Actum Boiaco villa Data kalendas julias indictione III anno VIIII regnante Radulfo gloriosissimo rege