Charter Document - 02140397
Charter Number: | 02140397 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0931 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Rodulfus divina propitiante clementia Francorum rex Si justis petitionibus fidelium nostrorum aurem serenitatis nostre accommodamus regium exequimur cultum et eos ad nostram fidelitatem promptiores esse putamus Quapropter notum sit omnium tam presentium quam etiam futurorum industrie quoniam nostram serenitatem adhierunt Emma conjux mea karissima atque Ugo frater meus dulcissimus petieruntque nostram celsitudinem quatinus pro remedio anime nostre Cluniaco monasterio quod est consecratum in honore apostolorum Petri et Pauli partem de terra concedere dignaremur illorum fuit petitio et nostre libuit voluntati adtribuimus supranominato cenobio mansos vestitos sitos in comitatu Maticensi tres mansos in Salustriaco et tres in Vergasona et unum absum in Cavanicas res de Rufiaco quas Arlebaldus dedit Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo res de Calmeriaco et de Coloniis que fuerunt Richardi et Teutbaldi cum mancipiis utriusque sexus cum pratis vineis silvis campis cultis et incultis et omnia que ad ipsos mansos aspiciunt tam inquisita quam etiam inquirenda et servientes tres qui sunt subditi ad piscinam que nuncupatur Osa cum infantibus eorum et mansis quos ipsi tenent id est Vuandalfredus Constantius Constabolus Delegamus nichilominus per hoc nostre celsitudinis preceptum ut omnes res quas Christi fideles pro Dei amore et remedio animarum suarum prefato loco condonaverunt omni tempore absque alicujus inquietudine inconvulse permaneant Ut autem hec firmitas in evum permaneat et a nullo nostrorum successorum sit permutanda nostro nomini insigniri hac anuli nostri impressione jussimus sigillari Signum Rodulfi gloriosissimi regis Actum Boiaco villa Data kalendas julias indictione III anno VIIII regnante Rodulfo gloriosissimo rege