Charter Document - 02140396
Charter Number: | 02140396 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0932 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Rodulfus divina propitiante clementia pius augustus atque invictissimus rex Sicut certum indubitanter est nullam potestatem nisi a Deo prorsus existere sic consequens utique est ut quisquis ejus dispositione terrene potestatis culmine sublimatur sub potenti ejusdem largitoris manu sese humiliet eique de suis donis placere studeat Quapropter notum sit omnibus per temporum curricula sibi succedentibus tam regibus videlicet quam comitibus cunctisque magistratuum gradibus vel rei publice ministratoribus quod ad deprecationem Emme nostri imperii consortis aliorumque nostrorum quorumdam fidelium quasdam res ob amorem Dei sanctorumque principum apostolorum Petri scilicet adque Pauli ad Cluniense monasterium trado eo siquidem tenore ut fraternitas monachorum inibi degentium res ipsas sine cujuslibet aut regis aut comitis vel cujuslibet inferioris gradus contrarietate perpetuo jure possideant et eidem loco pro nostro memoriale reservantes tam pro nobis quam pro statu regni nostri Christi clementiam atque predictorum apostolorum patrocinia jugiter deposcant et pro illis nichilominus qui hanc donationem inconvulsam permanere concesserint Sunt autem ipse res site in pago Maticense in vicaria [] et vocatur villa ad Civinias quam damus cum omnibus appenditiis suis et tertiam partem piscine que vocatur Osa cum mancipiis vel reliquis rebus ad eandem piscinam pertinentibus ut semper idem monachi medium tractum inter duos habeant Confirmamus etiam donationem quam vir bonus Leutbaldus de Blanusco fecit sed et illam de capella Sancti Victoris que est in Alsgogia vel de aliis rebus quas Artaldus vel alii ad predictam capellam tradentes Cluniaco delegaverunt Has itaque res cum capellis mancipiis utriusque sexus vineis pratis aquis molendinis silvis campis cultis et incultis atque omnibus que ad eas pertinere probantur vel predicto monasterio adquirenda sunt per nostram concessionem firmamus scripturam quoque illam quam Berno episcopus supradictis monachis de eorum decimis fecit ratam esse censsemus ita ut nichil de decimis que ad eas antiquitus pertinuerunt per ullam recentem auctoritatem subtrere cuiquam licead Hec autem omnia nostre auctoritatis precepto confirmamus atque sigilli nostri impressione consignamus successoribus nostris id sucgerentes Maledictus qui transfert terminos id est constitutiones proximi sui Signum Rodulfi regis gloriosissimi Raemumdus ad vicem Ansusi episcopi recognovit Actum Ansa villa XI kalendas julii indictione III anno VIIII regnante Rodulfo rege gloriosissimo