Charter Document - 02140395
Charter Number: | 02140395 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0931 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In honore beatorum apostolorum Petri et Pauli sacrosanctis ecclesiis ubi domnus Odo aba prodesse videtur qui sunt in pago Matisconensis in venerabile loco Cluniaco Sicut ego in Dei nomen ac venerabile Sobani et uxor sua Vuandalmodis in pro Dei amore et animas nostras redimendum donamus ad ipsa casa Dei et ad ipsam congregationem Sancti Petri pro ipsa amore donamus campo qui est in pago Lucdunensis in agro Caviniacensis in Quinciaco villa que sedit in Campania qui terminat a mane terra Bencione a medio die et a sero terra ad ipsos datores a cercio terra Aldoino et Ingelart Infra istas terminaciones una cum exivo et regresso ad integrum nos donamus ad ipsa chasa Dei in pro animas nostras redimendum Et si quis vero si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris aut ullus homo qui donacione ista inquietare vel infrangere presumpserit non hoc valead vindicare sed componat auri uncia I et ec omnis presens donacio ista omnique tempore firma permanead cum stibulacione subnixa S Soboni S Vuandalmodi qui donacione ista fierent et firmare rogaverunt S filio meo Soboni S Arhimberto S Vuedoni S Arfondi S Gilemaro Robertus postea subscripsit S Annone S Esdemaro Gondoinus supscripsit S Asherio Ego Gondoinus sup jusione Godoino chancellario escripsit datavit die marcio mense madii annos VIII regnante Radulfo rege de Francia