Charter Document - 02140394
Charter Number: | 02140394 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0931 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sicut indubitanter fides credencium tenet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus que lege mortis amissuri sunt mansura perennis vite premia sibi valeant preparare ut scriptum est Divicie viri redemptio anime ejus Quapropter nos in Dei nomine ego videlicet Hildebertus et uxor mea Senegundis stultum putantes in presenti vita cuncta nostra consummere et nihil in diurno seculo servare donamus atque tradimus aliquid de rebus nostris [juris] nostri Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo res nostras indominicatas quas ego Hildebertus juste adquisivi de Mainsenda femina sunt vero ipse res site in pago Matisconense in agro Tisiacense in villa que dicitur Provilingias id est cum campis vineis pratis silvis pascuis aquis aquarumve decursibus farinariis cultis et incultis cum omni supraposito et omnibus appendiciis que ad eundem mansum aspicere videntur tradimus atque donamus ad prefatum locum Cluniense scilicet cenobium quo preesse videtur domnus Odo venerabilis abbas tam pro nobis quam pro omnibus parentibus nostris insuper et pro omnibus fidelibus cristianis vivis atque defunctis ut omnibus in commune proficiat ut monachi qui illum locum tenuerint easdem res jure perpetuo habeant atque possideant et pro nobis Deum ac principes apostolorum familiariter exorent Ita dumtaxat ut quamdiu ego Hildebertus vixero ipsas res usu fructuario teneam et singulis annis die dedicationis ipsius ecclesie denarios VI ad luminaria concinnanda eidem ecclesie censualiter persolvam post discessum vero meum ad ipsum monasterium revertantur ita ut ab hora mortis mee et deinceps monachi ejusdem monasterii absque ullius contradictione ipsas res perpetualiter habeant teneant atque legaliter possideant Obsecro suppliciter omnes quicumque hanc cartam legere vel audire potuerint ut si necesse fuerit pro Dei amore et sanctorum ejus Petri et Pauli sint tutores ac defensores earum rerum Si quis vero quod evenire non estimo si ego ipse [quod absit] aut aliquis ex propinquis meis vel etiam extraneis seu quelibet opposita persona aliquam calumniam contra hoc testamentum inferre temptaverit primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat auferatque Deus partem illius de terra viventium deleatque nomen ejus de libro vite nisi cito resipuerit fiatque pars illius cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et cum Datan et Abiron quos terra apperto ore deglutavit et infernus vivos absorbuit per omnem incurrat dampnationem secundum mundialem vero legem his quibus intulerit calumniam XV libras auri cogente vicaria potestate compulsus exsolvat et congressio illius nullum obtineat effectum sed hujus firmitas testamenti omni auctoritate corroborata semper inviolabilis permaneat stipulatione subnixa S Hildeberti et uxoris ejus Senegundis qui hanc cartam fieri et firmari rogaverunt S Teduini S Gauzzeramni S Euvrardi S item Teduini S Vualdrici S Otterii S Bernardi S Elmari S Raimberti Hildebrannus ad vicem cancellarii scripsit et datavit die dominico kalendis maii anno VI regnante Rodulfo rege