Charter Document - 02140393

Charter Document - 02140393


Charter Number: 02140393
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0931
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Auctoritas extat ecclesiastica nobis a majoribus nostris tradita ut liberam erogandi aut vendendi debet habere potestatem si quis de proprio jure aliquid alicui homini vendere vel alicui sancto pro anime sue suorum quoque parentum remedio dare sponte voluerit quod per scripturarum testamentum posteris faciat notum Unde omnibus sub Christi norma tam presentibus quam absentibus notum esse volumus degentibus quod placuit atque convenit inter Ermenteum et uxorem suam necnon Arambertum et domnum Oddonem Cluniacensem abbatem quatinus commutationem rerum suarum fecerunt quod et fecerunt In primis Ermenteus et uxor sua vineas et campos domno dedit Oddoni vineam scilicet unam in villa que Vetiscar dicitur terminatur a mane terra Sancti Vincentii a medio die terra Ataloni a sero et a certio de ipsa hereditate habet in longum perticas agripenales III in frontibus VI perticas Aliam quoque vineam que est in reclavo in ipso loco habentem perticas IIII in frontibus II Itidem et aliam in Rofiaco terminatur a mane terra ipsius hereditatis a medio die Aiulfi a sero et a certio via publica habet in longum perticas X in fronte et a certio inter cultum et incultum perticas XI in alio vero X Etiam et alius campus in ipsa villa qui terminatur a mane terra ipsius hereditatis a meridie via publica a sero Sancti Desiderii a certio terra Francorum habet in longum perticas agripenales XXXV in frontibus IIII Infra istas terminationes et perticationes ad integrum vobis donamus Deinde domnus Oddo consilio suorum monachorum fultus dedit vineam unam in Iriniaco vel in Larnanto cum omni supraposito terminatur a mane terra Bernoardi a medio die terra Rorionis a sero Sancti Stephani a certio via publica habet in longum perticas XV et curtilum unum necnon et campum unum in Lornanto terminatur a mane et a sero Rocha a meridie et a certio terra Lectoaldi habet in longo perticas XXXXII in frontibus III Infra istas terminationes et perticationes ad integrum vobis donamus in cambio quemadmodum supra insertum est Si quis vero forte contra hanc commutationem a nobis ultroneam factam diaboli fascibus inflamatus omne bonum perturbare cupientis non valeat quod requirit vendicare parsque ejus cum Juda Domini proditore et cum Datan et Abiron et cum his qui Domino Deo dixerunt A nobis recede fiat nisi resipuerit immo vero a consortio christianorum alienatus juxta legem mundanam cui litem intuleriti auri libram reddere cogatur et nostra commutatio rata semper et inmobilis permaneat stipulatione subnixa Actum apud Cluniacum publice S Ermentei et uxoris ejus Aremberte qui fieri et firmare rogaverunt S Adalardi S Tetaldi S Girbaldi S Rainerii S Teofadi S Siembranni S Raimbaldi S Giraldi S Rainardi Ego Teogerius rogatus scripsi dictavi die jove mense aprili anno VIII regnante Rodulfo rege