Charter Document - 02140392
Charter Number: | 02140392 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0931 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate largiente legumque auctoritate concedente sanctitum est ut liberam erogandi potestatem habere debeat si quis Deo sanctisque ejus aliquid de proprio jure delegare ac tradere sponte voluerit Quapropter ego in Dei nomine Vuandalfredus sacerdos venturi judicii examen precavens presentisque seculi crebrescentes ruinas pertimescens divina pie[t]ate conpunctus pro meorum remissione peccatorum vel omnium parentum meorum atque omnium fidelium christianorum dono aliquid de jure mee proprietatis Cluniaco monasterio quod est in pago Matisconinse situm in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecratum cui domnus Odo venerabilis abba preesse videtur hoc est vinea mea indominicata que est sita in pago Matisconinse in agro Maciacense in villa que dicitur Canivas terminatur vero ipsa vinea a duobus lateribus terra sive possessio ipsius donatoris vel coheredum suorum ab una fronte terra Sicberti a quarta vero fronte terra Leotgardi et filiorum suorum seu ipsorum heredum protenditur autem predicta vinea ex una parte in longum perticas XIII et dimidium ex alia parte perticas XII et dimidium a duabus vero frontibus perticas V Infra has terminationes seu perticationes totum et ad integrum dono in alimenta monachorum in eodem cenobio Christo famulantium ea scilicet ratione ut quandiu Deo tribuente ad vixero usu fructuario teneam ac singulis annis censuali revesticione dimidium vini modium tempore vindemie rectoribus ejusdem loci restituam post discessum quoque meum ad prefatum locum sine alicui interpellatione revertatur Si quis vero quod futurum esse minime credo si ego ipse [quod absit] aut ullus de heredibus vel coheredibus meis seu ulla opposita persona contra hanc donationem aliquam calumniam generare presumpserit non vindicet quod repetit sed partibus ejusdem loci cui litem intulerit auri libras III coactus exolvat a liminibus quoque ecclesiarum et a consortio christianorum extraneus habeatur et hec donatio semper firma permaneat stipulatione adnixa S Vuandalfredi qui hanc donationem fieri vel adfirmare rogavit S Teotbrannus Gisbaldus qui consenserunt S Sigaldi S Vuaningi S Anselardi S Sendeleni Data mense aprili anno VIII regnante Rodulfo rege Jacob ad vicem cancellarii sc[r]ipsit