Charter Document - 02140391

Charter Document - 02140391


Charter Number: 02140391
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0931
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Joannes episcopus servus servorum Dei Odoni venerabili abbati monasterii Cluniacensis edificati in honorem beatorum apostolorum Petri et Pauli siti in pago Matisconensi et per te eidem monasterio tuisque successoribus in perpetuum Convenit apostolico moderamini benevola compassione pia poscentium votis succurrere et alacri devotione his prebere assensum ex hoc enim potissimum premium a conditore omnium Deo promerebimur Igitur quia petistis a nobis quatenus predictum monasterium in illo statu quo a Guillelmo duce per testamentum manere decretum est nostra apostolica auctoritate in perpetuum constare decerneremus sancte Romane cui Deo auctore deservimus Ecclesie subjectum est Inclinati precibus tuis tibi ad regendum concedimus Itaque sit illud monasterium cum omnibus rebus vel quas nunc habet vel que deinceps ibi tradite fuerint liberum ab omni dominatu cujuscunque regis aut episcopi sive comitis aut cujuslibet ex propinquis ipsius Willelmi Nullus ibidem contra voluntatem monachorum prelatum eis post tuum decessum ordinare presumat sed habeant liberam facultatem sine cujuslibet principis consultu quemcunque secundum regulam sancti Benedicti voluerint sibi ordinare nisi forte [quod absit] personam suis vitiis consentientem eligere maluerint hoc quicunque voluerit cum zelo Dei prohibeat Cenobium quod Romanum dicitur et quod mater filii nostri Rodulphi regis condonavit ad predictum Cluniacum ita ei cum Vaningo villa subjectum sit sicut illa per testamentum donationis decrevit Si autem cenobium aliquod ex voluntate illorum ad quorum dispositionem pertinere videtur in sua ditione ad meliorandum suscipere consenseritis nostram licentiam ex hoc habeatis Decimas vero que olim ad vestras capellas pertinuerunt et per modernam quasi auctoritatem sive licentiam a quolibet episcopo subtracte sunt vobis ex integro restituimus Capellas autem si alique jam facte sunt vel faciende inibi sunt ita manere concedimus ut vestris ecclesiis nihil ex decimis minuatur Hoc vero quod dilectus filius noster Berno episcopus de predictis capellis vobis concessit ratum esse decernimus in perpetuum Preterea quidquid ex vineis vel culturis ad vestram pertinet religionem partem quoque decimarum ad hospitale vestrum pertinere sancimus similiter et de his rebus quas percepturi estis Hoc etiam quod Leobaldus ad predictum monasterium moriens reddidit et dereliquit Similiter et illud quod in Agiona vel alicubi rebus que ad id monasterium pertinere debent et capellam sancti Martini que est in villa Maceio nostra apostolica auctoritate vobis confirmamus et restituimus Monetam quoque propriam sicut filius noster Rodulphus rex Francorum concessit ita habeatis Et quia sicut nimis compertum est jam pene cuncta monasteria a suo proposito prevaricantur concedimus ut si quis monachus ex quolibet monasterio ad vestram conversationem solo duntaxat meliorande vite studio transmigrare voluerit cui videlicet suus abbas regularem sumptum ad depellendam proprietatem habendi ministrare neglexerit suscipere vobis liceat quousque monasterii sui conversatio emendetur Immunitatem vero ita vobis concedimus sicut locis sanctis ubique reverentia debetur ut nullus vestra mancipia aut res quaslibet sine vestro consultu distringere aut invadere ullo modo presumat Sane ad recognoscendum quod predictum cenobium sancte apostolice sedi ad tuendum atque fovendum pertineat dentur per quinquennium decem solidi Si quis autem contra hanc saluberrimam nostram constitutionem resistendo venire tentaverit aut aliquid horum corrumpere conatus fuerit et omnia que in hoc privilegio sancimus non observaverit sciat se sub divini judicii obtestatione anathematis vinculo eternaliter nisi resipuerit innodatum et a regno Dei alienandum et cum diabolo sine fine cruciandum Qui vero hujus nostre saluberrime sanctionis custos et observator exstiterit a Christo Domino benedictionem et a sanctis apostolis mundi judicibus absolutionem hic et in futuro consequi mereatur Scriptum per manum Andree scriniarii in mense Martio indictione quarta