Charter Document - 02140390
Charter Number: | 02140390 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0931 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino ac magnifico fratribus Engelberto presbitero emptore igitur ego in Dei nomen Vuarnerius et uxor sua Costancia venditores vendimus tibi aliquid de res nostras que sunt sitas in pago Matisconens in agro Fusciacens in villa Caveriaco ac est cortilum una cum campo qui terminat a mane terra Amaldino a medio die terra Valdino et Adelioni a sero terra Sancti Pauli a cercio via publica et abet in longo perticas agripinales a medio die XX a cercio XXIII et pedes VI in lato in uno fronte a mane perticas XVII et pedes VIII a sero perticas XII et dimidia Infra istas terminaciones et percicationes ad integrum vobis vendimus et accepimus de te precium sicut inter nos convenit et nobis complacuit in valente solidos VIII et pro ipso precio de jure nostro in tua tradimus dominacione et potestate et facias quicquid facere volueris [] sine nullum contradicentem Si quis vero qui contradixerit auri uncia componat et presens vendicio ista in te facta omnique tempore firma stabilis permaneat cum stipulacione subnixa Actum Kavaniaco villa S Vuarnerio S Costancia qui vendicione ista fierent et firmare rogaverunt S Raginoalt S Otarico S Eldeura S Odo S Alloni Ego Arnardus scripsit datavit die sabbato in mense januario anno VIII regnante Radulfo rege