Charter Document - 02140387
Charter Number: | 02140387 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0930 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte ecclesie Cluniaci in honore apostolorum Petri et Pauli in comitatu Matisconensi fundate cui domnus Oddo abbas preesse videtur et prodesse ego Leutbaldus et uxor mea Doda casum humane fragilitatis cogitantes atque apostolos Domini in tremendo judicio protectores habere cupientes pro animabus Willelmi ducis et Avane Willelmi quoque domini mei necnon et patris mei Warulfi et matris mee Rotrudis atque fratris mei Warulfi et omnium fidelium christianorum tam vivorum quam defunctorum dono aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi ecclesiam videlicet in Blanusco in honore sancti Martini consecratam cum ipsa villa et servientibus in ea manentibus ecclesiam quoque in villa Lanco in honore sancti Petri constructam in honore quoque sancti Benigni ecclesiam terciam ac in honore sancti Romani quartam villam etiam quam dicunt Viverium et villam quam vocant Felnarias Has villas et ecclesias cum omnibus ad se pertinentibus servis et ancillis terris cultis et incultis pascuis pratis vineis silvis aquis aquarumque decursibus et omnibus omnino pertinentiis sicut divisio facta fuit inter Bernonem bone memorie abbatem et patrem meum Warulfum ego et supranominata uxor mea tradimus monachis ad integrum possidendum quicquid est acquisitum aut deinceps adquirendum Si quis vero donationi isti contradixerit et eam irritam facere temptaverit sit anathema maranatha sitque pars ejus cum Dathan et Abiron et cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et coactus auri libras X componat et inantea donatio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Leubaldi S Dode uxoris ejus qui donationem istam fecerunt et firmari rogaverunt S Grimmaldi Evrardi Harlebaldi Heldierici Winiteri Gunterii Leutaldi Williberti Gerardi Arlulfi Rannulfi Ingenulfi Bosonis Ayroardi Vanninci Burchardi Eldulfi Actum Matisconi Data die per manum Lerardi IIII nonas septembris feria V anno VII Rodulfo regnante