Charter Document - 02140382
Charter Number: | 02140382 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0930 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter Alelmonem et Bernionem necnon et domnum Odonem abbatem commutationem terrarum suarum facere que sunt in pago Matisconensi in agro Galloniacensi ubi dicitur a la Rocha In primis Alelmo et Bernierius dederunt domno Odoni abbati campum unum cujus termini hii sunt a mane terra Ansieri cum suis heredibus a medio die terra Bernardi a sero Sancti Petri a certio terra Alelmi habet in longum perticas XXII et pedes VIIII ab una fronte perticas XVI de alia fronte perticas XVIIII Et in alio loco alium campum scilicet in villa cui dicitur Budon ubi vocant a la Compa hic in longum habet perticas XXVIII in unaquaque fronte perticas XVI donamus ut a presenti die et deinceps faciant quod voluerint nemine contradicente Si quis autem hanc donationem a nobis ultro factam destruere voluerit non valeat vendicare quod repetit set inferat cui litem intulerit II auri uncias juditiaria potestate cogente et nostra donatio firma et inconcussa permaneat subnixa stipulatione Actum Cluniaco S Alelmi et Bernierii qui commutationem istam fecerunt et rogaverunt firmare S Girbaldi S Rainerii S Aalgidis S Fulcherii S Gisliberti S Richardi Ego Johannes scripsi ditavi die sabbati mense februario anno VII regnante Rodulfo rege