Charter Document - 02140379

Charter Document - 02140379


Charter Number: 02140379
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 0928
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cunctis sane considerantibus liquet et cetera Igitur omnibus in unitate fidei viventibus Christique misericordiam prestolantibus notum sit quod ego Adeleydis dono Dei comitissa res juris mei que mihi per preceptum domni Rodulfi regis mei videlicet dulcissimi atque dilectissimi germani obvenerunt hoc est monasterium quod Romanis vocatur quod situm est in pago Vualdense cum omni abbatia et omnibus rebus et adjacentibus ad ipsam abbatiam pertinentibus dudum a sanctis patribus illic preordinatis quod sane Romanis prefatum monasterium olim in honore apostolorum principis Petri scilicet et Pauli sub monastica professione fuerat constructum sed modo ab eorum habitatione privatum penitus pro amore Domini nostri Jhesu Christi ac e[o]rundem apostolorum de meo jure et dominatione ipsa ego jam dicta Aeleydis in dominium et providentiam monachorum per omnia transfundo id est Odonis venerabilis ac reverentissimi abbatis omniumque fratrum ac caterve monachorum sub ejus regimine Cluniacensis cenobii degentium ea dumtaxat ratione ut ipsi monachi prout potuerint ipsum monasterium per intercessionem apostolorum Christo propiciante in priorem studeant reformare statum Predictus vero abbas dum advixerit vel ipsi monachi idem monasterium ita possideant ut quamvis apostolice sedi sicut et Cluniacus delegatum sit semper tamen velut una congregatio sub uno agant atque disponantur abbate in tantum ut cum iste decesserit non illis aut istis liceat sine communi consensu abbatem sibi preficere nec privatim [quod absit] isti alium nisi ipsum quem illi habuerint substituere presumant quoniam valde injustum esset si illi qui forte velut filii Romanis monasterio succreverint socialitatem Cluniensium qui veluti patres locum resuscitant aliquando disciderint Sane in ordinando abbate constitutio sancti Benedicti semper emineat adeo ut si vel illius vel istius congregationis minima pars saniori consilio meliorem personam eligere voluerit ceteri juxta regulam e[i]s consentiant De fratribus vero vel hinc illic vel inde huc pro utilitate transmutandis sive etiam de subsidiis que forte uni loco plusquam alteri habundave[rint] vicissim ex altero in alterum transferendis in potestate abbatis sit Et ut inter eos germanior socialitas perseveret ipsas quoque divine servitutis aut elemosinarum seu cujuslibet boni operis sanctiones ita communiter teneant ut quod pro bone memorie Willelmo vel certe aliis aut vivis aut defunctis apud Cluniacum geritur nobis atque nostratibus proficiat et quod Romanis monasterio pro nobis juxta voluntatem Domini gestum fuerit ipsi adeque participentur Hanc igitur donationem pro Dei amore et sanctorum apostolorum in primis facio deinde pro anima germani et dulcissimi mei domni Rodulfi regis harum videlicet rerum largitorem tum vero pro requie domni mei pie memorie principis Richardi ac pro Vuilla regina dehinc pro me et domno Rodulfo rege filio meo et item Rodulfo rege nepote meo pro aliis quoque filiis meis Huguone Bosone et Ludowico nepote sed et pro ceteris consanguineis nostris atque his qui servicio nostro adherent pro genitore etiam ac genetrice mea et domno Huguone insigni abbate seu ceteris nostris utriusque sexus propinquis postremo pro illis qui adjutorium vel defensionem monachis ibi consistentibus prestiterunt pro statu quoque totius religionis et pro omnibus catholicis vel vivis vel defunctis Monachi vero inibi consistentes modum conversationis istius que nunc ad informandum eos qui futuri sunt de Cluniaco transfertur ita conservent ut eundem modum in victu atque vestitu in abstinentia in psalmodia in silentio in hospitalitate in mutua dilectione et subjectione atque bono obedientie nullatenus inminuant Placuit etiam huic testamento inseri ut ab hac die nec nostro nec parentum nostrorum nec fastibus regie magnitudinis nec cujuslibet terrene potestatis jugo subiciantur idem monachi ibi congregati neque aliquis principum secularium non comes quisquam nec episcopus quilibet non pontifex supradicte sedis urbis Romane [per Deum et in Deum omnes sanctos ejus et tremendi judicii diem contestor deprecor] invadat res ipsorum Dei servorum non distrahat non minuat non procamiet nec beneficiet alicui nec aliquem prelatum super eos contra eorum voluntatem constituat et ut hoc nefas omnibus temerariis et improbis arcius inhibeatur adhuc idem inculcans subjungo Obsecro vos o sancti apostoli et gloriosi principes terre Petre et Paule et te pontifex pontificum apostolice sedis ut per auctoritatem canonicam et apostolicam quam a Deo accepisti alienes a consortio sancte Dei ecclesie et sempiterne vite predones et invasores atque distractores harum rerum quas supradictis servis Dei hilari mente promptaque voluntate dono sitisque tutores ac defensores jam dicti loci Romanis et servorum Dei ibi commorantium ac commanentium harum quoque omnium facultatum propter elemosinam et clementiam ac misericordiam piissimi redemptoris nostri Si quis forte [quod absit et quod per Dei misericordiam et patrocinia apostolorum evenire non estimo] vel ex propinquis aut extraneis vel ex qualibet conditione sive potestate qualicunque calliditate contra hoc testamentum quod pro amore Dei omnipotentis ac veneratione principum apostolorum Petri et Pauli fieri sancivi aliquam concussionem inferre temptaverit primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat auferatque Deus partem ejus de terra viventium et deleat nomen ejus de libro vite fiatque pars illius cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et cum Datan et Abiron quos terra aperto ore deglutivit et vivos infernus absorbuit perennem incurrant damnationem sociusque Jude proditoris Domini effectus eternis cruciatibus retrusus teneatur et ne ei in presenti seculo humanis oculis impune videatur in proprio quidem corpore future damnationis tormenta patiatur sortitus duplicem direptionem cum Heliodoro et Antyocho quorum alter diris verberibus coercitus vix semivivus evasit alter vero nutu superno percussus putrescentibus menbris et scatentibus vermibus miserrime interiit ceterisque sacrilegis qui erarium domus Domini temerare presumpserunt particeps existat habeatque nisi resipuerit archiclavum totius monarchie ecclesiarum juncto sibi sancto Paulo obstitorem et ameni paradysi aditus contradictorem quos sibi si vellet habere poterat piissimos intercessores secundum vero mundalem legem his quibus intulerit calumniam c auri libras cogente judiciaria potestate compulsus exsolvat et congressio illius frustrata nullum omnino obtineat effectum sed hujus firmitas testamenti omni auctoritate suffulta semper inviolata ac inconcussa permaneat cum stipulatione subnixa S Aeleydis commitisse regie matris et abbatisse hoc testamentum auctorizantis fierique jubentis S Hildegangi indigni sacerdotis S Utulrici S Juditte filie Rodulfi regis S Albrade S Widonis Eynrici S Ugonis incliti comitis atque Frateri S augusti Rodulfi regis S Gofredi S Rodulfi filii Ludowici imperatoris S Stephani Cristiani Gonfredi Unberti Bosonis Bavonis Leodfredi Blitgerii Rodulfi Data XVIII kal julii Ego Hildebrannus sacerdos ad vicem cancellarii scripsi et subscripsi anno V regnante Rodulfo gloriosissimo rege indictione II Actum publice in villa Boiaco