Charter Document - 02140378
Charter Number: | 02140378 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0929 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum est omnibus qui sane sapiunt quia Deus concessit fidelibus suis ut de temporalibus rebus quas possident et peccata sua redimere et eterna premia valeant promereri quod ego Artoldus recogitans capellam que dicitur Sancti Victoris cum omnibus que ad eam pertinent ad Cluniacum monasterium in perpetuum habendam trado Est autem ipsa capella in pago Augustodunensi centena que vocatur Alsgoia Hanc igitur ad predictum monasterium ego et uxor mea Hildegardis in honore beatorum apostolorum Petri videlicet atque Pauli condonamus pro remedio scilicet animarum nostrarum et pro anima Bracdingi et aliis coheredibus meis qui hanc ante me tenuerunt et etiam pro illis qui eandem donationem libenter consenserunt Siquidem valde congruum cunctis religiosis debet videri predicta capella que nec decimas habet nec aliud unde seculari seniori serviendum sit cum oblationibus que illic devotione populorum deferuntur ad monasterium pocius vel ad monachos quam ad seculariam dominationem pertineat Quapropter obsecro per nomen Domini Jesu Christi et reverentiam sanctorum apostolorum Petri et Pauli sed et ipsius sancti Victoris virtutem ut nulli de his qui in ipso mente vel per circuitum aliquid possidere videntur contra hanc donationem que tam pro ipsis quam pro me facta est ullo modo venire presumat Quod si fecerit et hanc nostram constitutionem infringere temptaverit vel ab ipsis monachis aliquod munusculum pro ipsa capella expostulaverit vel de rebus ad ipsam pertinentibus quicquid sibi vendicare presumpserit omnipotentem Deum cum sanctis apostolis et cum sancto Victore habeat obstitorem atque contradictorem sitque pars illius cum Dathan et Abiron et cum his qui Deo contradicunt et bonis omnibus adversantur Id vero quod agere presumpsit nullo modo vendicet sed his quibus litem intulerit XV libras auri persolvat ceterum sicut eidem ecclesie mos est IIII denariorum ad sedem episcopalem Augustodunensem per singulos annos persolvat Ista vero donatio perenniter inconcussa perduret Signum Artaldi qui hanc donationem fieri et firmari rogavit Signum Hildegardis uxoris ejus que seniori suo consensit S Vuigonis S Arluini S Adroldi S Rotlanni S Umberti S Hugonis S Gauzfredi S Willelmi S Gauzmari S Acardi Ego Teutgarius presbiter ad vicem cancellarii scripsi Data kalendis aprilis in ipsa ecclesia Sancti Victoris anno VI regni Rodulfi regis