Charter Document - 02140376
| Charter Number: | 02140376 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Exchange |
| Date: | 0929 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus sub Christi norma degentibus tam presentibus quam absentibus quod placuit atque convenit inter Bernardum et uxorem suam nomine Evanam et domnum Odonem Cluniensem abbatem venerabilis memorie ut terras eorum in pago Matisconensi in agro Galloniacense in villa cui dicitur Valo sitas commutare deberent et ita fecerunt Dederunt primitus Bernardus et uxor ejus domno Odoni campum unum qui in Aves vocatur terminatur a mane increpito a meridie terra Sancti Petri a sero terra Maimbodi a certio terra Misiene cum suis heredibus habet in longum XXXI perticas in frontibus VI et pedes VI Donamus quoque pratum cui dicitur in Belusia a mane via publica terminatur a meridie terra Maimbodii et Arnulfi a sero terra Andree a certio terra Sancti Petri habet in longum perticas XXIII in frontibus IIII perticas etiam et alium pratum in eodem loco terminatur a mane increpito ab alia parte terra Sancti Petri et de alia terra Andree cum heredibus habet in longum VIII perticas in frontibus perticas IIII Infra has terminationes et perticationes totum ad integrum vobis concedo ad faciendum quod volueritis Si quis vero contradicere hoc vel calumpniare ausu temerario inflatus presumpserit non vox ejus audiatur ab aliquo sed beati Petri gladius super eum evaginetur ac vinculo anathematis tamdiu subjaceat quousque resipiscat immo unciam auri secundum legem mundanam judice cogente invitus cui injuriam fecerit reddat et nostra comutatio ita ut acta est permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco ubi scripta fuit S Gelonis S Rogerii S Girbaldi S Letaldi Ego Johannes scripsi dictavi die marcio mense februario anno VI regnante Rodulfo rege
