Charter Document - 02140375

Charter Document - 02140375


Charter Number: 02140375
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 0929
Date type: Internal, Regnal, Lunar
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quod precedentes patres pro sui utilitate loci et pro successorum profectu faciunt non posteros latere debet sed omnibus manifestum esse convenit ne ulla ingruente tempestate valeat permutari Ideoque omnibus intra matris ecclesie gremium degentibus notum esse decrevimus placuisse ac convenisse inter Berengarium monachum atque ea tempestate prepositum monasterii Cluniacensis vice domni Oddonis abbatis tunc temporis Cluniensi monasterio presidentis et Goszbertum eorum servum quatinus quedam suorum allodiorum commutarent et ita fecerunt Primo Goszbertus dedit campum unum de suo allodio parti Sancti Petri situm in agro Galoniacense in ipsa villa terminatur de tribus partibus terra Sancti Petri a meridie ejusdem Goszberti cum suis heredibus Infra istas terminationes vobis concedo totum et ad integrum Post hec domnus Berengarius dedit Goszberto de terra indominicata vice domni Oddonis abbatis campum in loco ubi in Broi dicitur terminatur de duabus partibus terra ipsius hereditatis a medio die via publica a sero ipsius Goszberti habet in longum perticas agripenales XX in frontibus X Infra has terminationes et perticationes totum tibi donamus ad faciendum quod visum tibi melius fuerit nemine contradicente Si quis vero commutationem istam pari consensu a nobis factam destruere presumpserit non vox calumpniantis a quoquam audiatur sed cui litem intulerit I auri libram reddere juxta mundanam legem cogatur et nostra commutatio rata et inmobilis semper permaneat stipulatione subnixa Actum Galloniaco vico S Goszberti S Girfredii S Girberti S Grimaldi S Anserii S Ingelberti S Achardi S Aramberti S Adalardi S Reimfredi S Giraldi Ego Teotgerius rogatus scripsi dictavi die lune mense januario anno VI regnante Rodulfo rege S Evrardi S Arberti