Charter Document - 02140374

Charter Document - 02140374


Charter Number: 02140374
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0929
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte ecclesie in honore apostolorum Petri et Pauli fundate in loco qui Cluniacus dicitur cui venerabilis Odo abba preesse videtur Igitur nos in Dei nomine Maimbodus levita et Arembertus et Rotardus cogitantes de Dei misericordia ob salutem animarum patris matrisque nostre Otardi et Gotestue necnon fratris nostri Fredoeni ut pius Dominus eorum animas in collegio civium supernorum collocare dignetur aliquid nostre hereditatis donamus ad ipsam casam Dei Sunt ecce res ipse in pago Matiscense in agro Goliacense in loco qui vocatur Cadevriaco site Hoc est pratum unum quod de tribus partibus terminatur rivo currente de quarte parte terra Sancti Petri Infra istas terminationes vobis donamus scilicet medietatem prati ad faciendum quod placuerit vobis nemine contradicente Si quis vero contra hanc donationem aliquid contradicere voluerit iram Dei omnipotentis incurrat et non valeat quod repetit vendicare sed insuper cui litem infert auri libras II componat juditiaria eum potestate cogente et ista donatio stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Matiscono puplice S Maimbodi levite S Aremberti S Rotardi qui locum divisionis et commutationis pro aliis pratis fieri et firmare rogaverunt S Girberge uxoris ejus que consensit S Arlebardi S Achardi S Vuicardi S Starfredi S Aimerici S Adalardi S Odonis Ego Maimbodus levita scripsi die sabbato mense januario anno VI regnante Rodulfo rege