Charter Document - 02140373

Charter Document - 02140373


Charter Number: 02140373
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 0929
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Speciale Christi preceptum dilectionem esse nemo qui dubitet que jam licet inter seculares nimium frigescat tamen inter spiritales ubicumque sunt necesse est hanc aliquatenus reservari ad quam videlicet plenius nutriendam debent ipsi quoque in exterioribus sibi mutuo suffragari Quapropter ego Berno Matiscensis ecclesie presul in Christi nomine notum facio cunctis successoribus meis tam episcopis tam archidiaconis ac reliquis hujus ecclesie presulatis quia Cluniacensis cenobii congregationem speciali nobis familiaritate conjunctam in quantum possumus solaciari congruum ducimus ut ipsorum bonis operibus Deo largiente participemur Siquidem tempore predecessoris nostri beate memorie Geraldi quasdam contradictiones de suis ecclesiis habuisse noscuntur et quia precipuum illis est ut quieti suum ordinem tenere possint placuit tam mihi quam omni nostre congregationi ut quicquid vel ad episcopum vel ad archidiaconem de ipsis ecclesiis pertinet excepto hoc quod ad synodales eulogias vel ad paroctam debetur totum habitatoribus predicti loci concedamus ita ut ipsas ecclesias vel decimas vel tenere vel dare sine ullius contradictione valeant dum modo neque ipse ecclesie neque divinum in eis officium neglegatur Sunt autem eedem ecclesie Copta Lancus Blanuscus Galuniacus cum aliis capellis que ad easdem pertinent Synodale vero servitium vel parate vel a monachis vel ab his quos ibi prefecerint ipsi reddantur Quod si neglecta fuerint liceat monachis emendare et quod eis concedimus tenere Sit autem hec scriptura etiam pro signo socialitatis ut tam vivi quam defuncti vel illorum vel nostri communiter participentur [bonis] actibus quos per Dei gratia gesserimus [Noverint autem] qui lectum vel audituri sunt hanc auctoritatem quod nostra sedes ex antiqua consuetudine pro lege teneat ut id de nostris decimis facere liceat Si autem ex successoribus nostris aliquis hoc infringere temptaverit revereatur illud Maledictus qui transgreditur terminos id est constitutiones proximi sui et ne forte pro sua crudelitate beatum Petrum offendat quem nos per beneficium collatum placare credimus Ut autem hec auctoritas firmior sit hanc manu propria firmo et nostre congregationis fratres firmare rogavi Berno peccator et humilis episcopus subscripsit Bernardus prepositus subscripsit Ardradus presbiter Adalardus archidiaconus Adalgisus levita Maybodus levita subscripsit Berno presbiter Gislaldus presbiter Ageraldus presbiter Aldo subdiaconus Berardus levita Arnulfus levita Bernerius clericus Datum in mense januario anno VI regni Rodulfi regis apud Matisconensem urbem publice Actum omnibus primoribus unanimiter consentientibus Bernardus ad vicem cancellarii rogatus scripsit et subscripsit