Charter Document - 02140372
Charter Number: | 02140372 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 0928 - 0929 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit cunctis fidelibus tam clericis quam laicis quod quidam homo nomine Germoardus et frater ejus Bernardus presentiam domni Odonis venerabilis abbatis Cluniensis adeuntes humiliter deprecati sunt ejus paternitatem poscentes causa misericordie quandam peciolam de terra permodicam Quorum votis ille gemine karitatis fonte redundans et fratrum consilio fultus suorum satisfecit eamque eis concessit Est autem sita peciola illa in agro Marciacense in villa Colonicas terminatur [a] mane terra ipsius Germoardi a medio die Nadalonis a sero Sancti Stephani a certio via publica Infra istas terminationes ad integrum vobis donamus ad habendum et faciendum deinceps quod placuerit nemine contradicente Si quis vero quod futurum fore minime credimus nos ipsi aut ullus homo aut aliqua aposita persona temptare vel calumpniare presumpserit X solidos componat et donatio ista firma et inconvulsa permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Odonis abbatis S Teubaldi S Froterii S Vuitbaldi S Rotberti S Eldebranni S Arlanni S Eldeberti Ego Teotgerius scripsi die mercurii VI anno regnante Rodulfo rege