Charter Document - 02140371

Charter Document - 02140371


Charter Number: 02140371
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 0928
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Johannes episcopus servus servorum Dei dilecto filio Rodulpho glorioso Regi Francorum necnon Reverendissimo et sanctissimo confratri nostro Widoni sancte Lugdunensis Ecclesie Archiepiscopo atque Reverendissimis Episcopis Stacteo et Bernoni Comitibus quoque Hugoni et Gisleberto auditum est Nostris Ap[o]stolicis auribus quod Guido abbas per violentiam abstulit Clunicaco hoc quod Berno Abbas de potestate Gigniacensis Monasterii sub censu tenendum legaverat Quapropter monemus dilectionem vestram quatenus res omnes illas Monachis Cluniensibus restituatis Quia vero predictus Wido conqueritur quod Berno Abbas hoc legaliter non fecit pro eo quod terminum temporis ac personarum in illo suo Testamento non posuit Nos ad quorum dispositionem utraque loca pertinent jubemus et constituimus ut quamdiu ex illis Monachis qui in Gigniaco possessionem fecerunt vel oblati sunt apud Cluniacum aliquis vixerit res ipsas Monachi Clunienses teneant sub nostra ditione nisi forte ipsi Monachi sua sponte res ipsas dimiserint Ceterum vobis o fili Rodulphe et fidelibus tuis qui Monasterio Cluniensi prodesse valeant attentius et Abbatem et Congregationem vestre dilectioni commendamus ut quia locus ille sancte nostre Sedi commissus est sese pro amore sanctorum Apostolorum mundi videlicet judicum atque nostra paterna dilectione bene gaudeat elegisse