Charter Document - 02140367
Charter Number: | 02140367 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint fideles cuncti tam presentes quam futuri quod ego Rostagnus causa orationis veniens Cluniacum ad limina sanctorum apostolorum Petri et Pauli et gravi infirmitate correptus reminiscens cum magno timore enormitatem meorum peccaminum pro absolutione mee anime dono Deo et eisdem apostolis ad memoratum locum aliquid de mea hereditate que sita est in pago Valentiniensi in villa que vocatur Ur est autem vinea cum loca et mansione sicut fuit Arfredi terminat autem a cercio vinea Geraldi et Gausberti et ex alia parte via publica de alia parte rivo currente Merd[aria] Quantum habeo infra istos fines et terminationes dono Deo et Sancto Petro ad locum Cluniacum Dono etiam deductionem aque ubicumque voluerint aprehendere monachi sive homines illorum in fidelitate Sancti Petri de Droma flumine usque in terra Sancti Petri quam habent ex hereditate de Alisio ad molendinum faciendum Ut autem ista donatio firma permaneat manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam S Rostagni qui hanc cartam fieri et firmari rogavit S uxoris ejus nomine Leotgardis S filiorum eorum videlicet S Ademari S Arnardi S Odilonis S Rostagni S Jarentonis S Guigonis S Rostagni S Fulcherii S Stephani S Wicardi Si quis autem hanc nostram donationem calumpniare presumpserit vel contradicere omnibus maledictionibus que continentur tam in novo quam in veteri Testamento subjacebit eritque pars ejus cum diabolo et angelis ejus Actum Cluniaco publice V nonas julii feria V regnante Rodulfo rege