Charter Document - 02140366

Charter Document - 02140366


Charter Number: 02140366
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0928
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dilectissimo jugale meo nomen Leosbran ego in Dei nomen Berfrida uxore sua in pro amore et bone voluntate que contra te abeo propterea dono tibi tilo qui est situs in pago Matisconense in agro Rofiacense in villa Bainas qui terminet de ambis latus et ambis frontis vias publicas Infra istas terminaciones parcionem meam ad integrum tibi dono et alias res meas quicquid visus fui adabere aut possidere tam de alaudo tam de conquisto vineis vircareis campis pratis silvis pomis pasquis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnia ad integrum tibi dono in ea vera racione dummodo in simul vivimus usum et fructum abeamus et qualis suum parem supravixerit ad illo perveniad Si quis vero quod fieri minime credimus si ego nos ipsius aut ullus homo aut ullus de heredibus nostris qui contra donacione ista venire aut agere tentare vel calumniare voluerit auri libra I conponet Actum Crusilia atrio Sancta Maria puplice S Berfridane qui donacione ista fierent et firmare rogaverunt S Giperio S Marlan S Ditet S Leotart S Raginbert S Anserigo S Ansalt S Bernil Ego in Dei nomen Dedatus rogatus scripsit datavit die dominico in mense junio in annos V regnante Radol rege