Charter Document - 02140364
Charter Number: | 02140364 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0928 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Leutbalt et uxore sua Doda emptores ego Ailmundus venditor vendo vobis aliquid ex rebus nostris qui sunt sitas in pago Matisconense in agro Prisciacense in villa Masiriaco hoc est curtilus indominicatus qui terminat a mane terra Leutbert a medio die terra Vualderio a sero et a cercio via publica infra isto terminio ad integrum et alias res que ad ipso curtilo aspiciunt vineis vircariis campis pratis silvis et omnibus appenditiis preter illum mansum quem Ingelelmus possedit et unum campum simul tenente mihi reservo alias res vobis vendo et accipio de vobis solidos V Ego autem dum modo vivo usum et fructum abeam et annis singulis in vestitura de vino sestarias IIII accipiatis Si quis vero qui donatio ista contradixerit auri libras II componat et inantea firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matisconum publice S Ailmun qui venditione ista fieri et firmare rogavit S Roctoni S Gislart S Arlebalt S item alio Gislart S Modoino S Aymoni S Ebrart S Bosone S Arlulfi S Agedei Ego Berardus scripsi subscripsi datavi die mercoris nonas magias anno V regnante Rodulfi regis