Charter Document - 02140361
Charter Number: | 02140361 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0928 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Inter eos karitas perfecta permanet et in eternum manebit inviolabiliter quos amor divinus non humanus conciliat et qui non amore peccunie transitorie set dilectione vere karitatis et fraternitatis mutuo se fovent Igitur placuit atque convenit inter domnum ac venerabilem patrem Cluniacensis cenobii Odonem et Dodonem terrarum quarumdam commutationem facere que sunt in loco qui vocatur Debenco site quod et fecerunt In primis Dodo domno ac venerabili patri Odoni dedit quandam petiolam de campo qui est in pago Matisconensi in fine Ciciacense situs in Velperubio vocatur cujus termini sunt hi a mane via publica a medio die terra Maioli a sero ipsius donatoris a certio terra Sum Jangulfi et habet in longum perticas XXVII in singulis frontibus perticas III et pedes V Infra has terminationes et perticationes ad integrum dono atque transfundo meumque jus in vestra dominatione ac potestate libera habeatis ad faciendum quicquid volueritis facere Si quis vero quod minime futurum arbitror aut ego ipse [quod absit] aut ullus meorum heredum vel coheredum aut aliqua intromissa persona conatus fuerit volens hanc donationem sive commutationem ultro a nobis factam evertere primitus iram Dei omnipotentis et suorum apostolorum Petri et Pauli nisi resipuerit super se cognoscat evenire a consortio omnium christianorum alienus parsque ejus cum his qui Domino Deo dixerunt A nobis recede et cum Datan et Abiron sit quos vivos terra absorbuit et secundum mundanam legem cui injuriam intulerit judiciaria potestate cogente II auri libras componat et nostra commutatio vel donatio semper inconcussa et inmobilis permaneat cum stipulatione subnixa S Dodonis qui hanc donationem fieri et rogavit firmare S Girardi S Nocberii S Aimerii S Ermenardi S Teotgerii S Vuimiri S Ricolli Ego in Dei nomine Gotreuvoldus presbiter rogatus scripsi dictavi die dominico mense febroario anno V regnante Rodulfo rege