Charter Document - 02140360
Charter Number: | 02140360 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0928 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Misericordissima pietate legumque auctoritate sanctitum est ut liberam donandi potestatem habere debeat si quis Deo sanctisque ejus aliquid de proprio jure deleguare ac tradere sponte voluerit Quapropter notum sit omnibus tam presentibus quam futuris etiam quod ego Arlaudus in Dei nomine pro meorum remissione peccatorum necnon pro anima senioris mei Hartmari atque pro uxore ejus Bertazia ac pro infantibus eorum pro genitori meo genitricique mea et pro omnibus fidelibus vivis atque defunctis trado res quasdam juris mei Deo et Sancto Petro in monasterio Cluniacense ubi Odo venerabilis abba preesse ac prodesse videtur que site sunt in pago Cabilonense in agro Blaciaco in villa Lavandrado imprimis mansum cum cortile qui terminatur de oriente terra Aganonis a meridie similiter et ab occidente a parte australi via publica Infra istas terminationes et alias res quicquid in ipsa villa visus sum habere et ad ipsum curtilum aspiciunt videlicet terris curtiferis vineis viridariis campis silvis pascuis rivis fontibus aquis aquarumque decursibus totum ad integrandum trado ac dono Deo Sanctoque Petro et monachis ibi die noctuque Christo famulantibus Do quoque et alium mansum situm in pago Matisconensi in villa Sancti Gangulfi cum mansione cum vineis pratis cultis et incultis et quicquid ad ipsum pertinet et qui terminatur a mane via publica a media die terra Rotlindis a sero similiter ab austro Erfundi terra Deprecor autem humiliter ut nulli liceat de his rebus aliquid distrahere vel procamiare aut alicui beneficiare quod integre perseverent Preterea omnes qui hanc cartam legere vel audire potuerint obsecro ut si necesse fuerit pro amore Dei et sanctorum Petri et Pauli sint tutores ac defensores harum famulorum Dei rerum Si quis vero [quod absit et quod evenire non estimo] vel ex propinquis vel extraneis seu ex qualibet conditione vel potestate aliquam calumniam contra hoc testamentum inferre temptaverit primitus quidem iram Dei omnipotentis incurrat auferatque Deus partem illius de terra viventium et deleat nomen ejus de libro vite nisi cito resipuerit fiatque pars illius cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et cum Datan et Abiron Secundum mundialem vero legem his quibus intulerit calumniari auri libras VI cogente judiciaria potestate compulsus exsolvat et congressio illius frustrata nullum omnino obtineat effectum sed hujus firmitas testamenti omni auctoritate suffulta semper inviolata ac inconvulsa permaneat cum stipulatione subnixa Actum in Cluniacensi monasterio S Arloldi qui hanc cartam fieri et firmare rogavit S Bestusie S Frotboldi S Gunterii S Colonis S Guntardi S Arpert S Ramnalfi S Raimboldi S Giroardi S Vislemari S Adalbaldi S Leutardi S Folmeri Ego Bernardus levita rogatus scripsi et subscripsi et datavi de II kal mar anno V regnante Radulfo rege indictione I