Charter Document - 02140358
Charter Number: | 02140358 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0928 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dulcissima atque amatissima conjunx mea Rihelt igitur ego in Dei nomine Sobbo virtus in pro amore et peruncta bona volencia mea que contra te abeo et per quod nos Deus omnipotens at legitimo conjugio nos junxit propterea dono tibi in dotalicio de omnem rem facultatem meam hoc sunt res in edificiis casis astantibus casaricis ortis areis vineis vinealis campis pratis pascuis silvis decimis rivis fontibus arboribus pomiferis et inpomiferis aquis aquarumque decursibus accessis mancipiis aurum argentum mobile et immobile omnia et ex omnia et quod in ipsas res est in Bracosco in Lopiano et in Nucerias et in Brenode quiquit visus sum aut possidere aut inantea conquirere vel laborare potuerimus dulcissima conjux mea jam superius nominata in dotalicio tercia porcione tibi dono sicut lex salica commemoret at habendi tenendi donandi seut liceat tibi commutandi et si quis vero quod futurum esse minime credo et si ego ipse aut ullus homo aut ullus ex heredibus meis aut ulla aliqua persona qui contra hanc dotalicio isto inquietare presumserit non valeat evindicare quod repetit set insuper sit culpabilis et impleturus una cum fisco auri libera I componat et inantea donacio ista omnique tempore firma permaneat cum stipulacione subnixa S Sobbone qui isto dotalicio fieri et firmare in presente rogavit S Ermengerio S Dodoni S Atallelmo S Aubert S item Atallelmo S Costancione S Barnardo S Poncione qui in omnibus consensit Ego Eldebertus jubente Barnardo qui isto dotalicio scripsi datavi die sabato in mense jenoario annos XXVIII regnante Ludovico imperatore