Charter Document - 02140352
Charter Number: | 02140352 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0927 - 0942 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Qui debitum sibi nexum relaxat resque sibi jure hereditarias sancte mancipatur perpetuo habendas ecclesie absque dubio eterne retributionis premium apud Omnipotentem sibi omnimodis retribuere confidat Igitur ego Rotardus talia semper sollicitus cogitans humanique sceleris fragilitatis ab origine decurrentium reminiscens res que mihi hereditario provenerunt jure legalique divisione cum sorore mea divisi dono atque transfundendo trado beato Petro apostolorum principi necnon et sancto Paulo gentium doctori sub quorum nomine Cluniense dedicatum habetur cenobium pro animarum genitoris genetricisque mee cunctorumque etiam parentum meorum insuper vero ut in extremo die cum venerit ad judicandum Dominus mihi propitiare dignetur mansum equidem meum qui est situm in pago Matisconensi in villa Bufarias in vicaria ejusdem ville cum omnibus adjacentiis vineis pratis silvis pascuis mancipiis quorum hec sunt nomina Amarinus et uxor ejus Osanna cum eorum infantibus Adalbertum etenim cum universis que ad eum pertinent et omnia que ad presens in predicta villa habeo vel umquam dum advixero habiturus vel adquisiturus sum nemine contradicente etiam si conjugem et infantes habuero Tali tamen fatio ratione ut annuatim ipsa die qua festivitas suprascriptorum apostolorum excolitur dum vixero reddam in censum denarios XII aut ceram ejusdem precii Dum namque quolibet casu aut morte preoccupatus obiero sicuti jam pretaxatum est omnia ad prenominatum monasterium eternaliter pertinenda proveniant Si quis vero quod nullatenus credo aut ullomodo fieri posse confido hanc donationis cartulam calumpniari aut contradicendo refragari temptaverit quod optando petierit vendicare nequeat sed iram superni judicis et omnium sanctorum ejus incurrat et cum Juda proditore Sodomitisque Datan quoque et Abiron vivus habsorbeatur et in infernum inferiorem cum superbie principe absque termino cruciandus constituatur auri quoque uti lex mundana precipit libras X coactus exsolvat Ista etenim donatio ut semper inconvulsa perseveret et perseverando eternum stabilietur manu propria eam subter firmavi et bonorum manibus hominum constipulandam contradidi S Rotardi qui hanc donationem fecit et confirmavit Signum Samuelis