Charter Document - 02140349

Charter Document - 02140349


Charter Number: 02140349
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit cunctis fidelibus quod ego Adaldrannus et Girardus frater meus comparavimus unam vuercariam tali tenore et ratione ut post discessum nostrum ad Sanctum Petrum et ad monachos de Cluniacho eveniat Ego quoque Girardus qui primus ad obitum mortis veni partem meam ad presens relinquo et frater meus quandiu vixerit tenebit et post obitum ejus sepeliant eum seniores cum honore Sicut nos comparavimus et tenuimus et Aalmarus tenuit per nos ita donamus Domino Deo et Sancto Petro et monachis de Cluniaco S Ingelelmi patris mulieris Girardi S Artaldi de Besorniaco S Rotberti S Walterii de Besorniaco S Girbaldi S Gislardi presbiteri S Bernardi cellerarii