Charter Document - 02140347
Charter Number: | 02140347 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0927 - 0942 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine summe et individue Trinitatis Notum sit omnibus fidelibus christianis quod nos fratres Ardanius et Gerlannus Dei amore ducti ob remissionem peccatorum nostrorum donamus de nostra hereditate Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum hoc est unum boscum quem vocant Deveneis partem scilicet nostram quam in ipso habemus atque unum campum juxta ipsum jacens Terminatur a mane via publica a meridie terra Sancte Marie a sero terra Richardi ab ipsa terra Sancti Pancratii Sunt autem he res site in pago Matisconense in villa Pradilis vocabulo Facimus autem donationem hanc pro anime nostre et omnium parentum nostrorum remedio S Ardanii et Gerlanni fratrum qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt S Arnulfi S Vuichardi