Charter Document - 02140345

Charter Document - 02140345


Charter Number: 02140345
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina pietate largiente legumque auctoritate sanctitum est ut unusquisque fidelium de rebus propriis ac temporalibus eterna valeat mercari dicente scriptura Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et alibi Divitie viri redemptio anime ejus Quapropter ego Ramnulfus et uxor mea Gisla divinis preceptis ammoniti ac Christi amore succensi cupientes eterna mercari ut sanctorum mereamur collegio perfrui donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ac Cluniensi loco unum curtilum indominicatum in villa Seia in comitatu Matisconensi eo scilicet tenore ut quandiu vixero mihi eum liceat possidere post decessum autem meum et uxoris mee ad supradictum perveniat locum Si quis forte diabolico igne inflamatus quod minime futurum arbitror sue anime adversarius hanc nostram elemosinam destruere conatus fuerit non valeat sibi quod repetit vendicare sed a gremio sancte Dei matris ecclesie eliminatus juxta seculi legem auri libram cui injuriam fecerit a judice cogatur reddere et nostrum donum ratum et inconcussum omni tempore permaneat subnixa stipulatione S Ramnulfi S Gisle uxoris ejus