Charter Document - 02140343

Charter Document - 02140343


Charter Number: 02140343
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus hominibus quod ego Humbertus de Aziaco contentionem habens cum monachis Cluniensium pro quadam silva que dicitur Iodium remitto eis ego et filii mei illorum partem quam ibi habere videbantur et consuetudinem et caplinium illorum hominum Insuper etiam donamus pro animabus nostris ad locum nominatum terciam partem que ad nos pertinere videbatur de eadem silva Verpimus etiam terram Ioium et mansum in Conflant similiter Verpimus quoque omnes terras quas hodie possident et unum hominem per manum reddidimus facientem sacramentum quod hec ita firmiter in perpetuum teneamus Accipimus vero a monachis XL solidos et ut recipiant corpus meum et unum de filiis meis ad sepeliendum