Charter Document - 02140337
Charter Number: | 02140337 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0927 - 0942 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Dei nomine Placuit atque convenit inter Acardum et uxorem suam Godanam necnon et domnum Odonem venerabilem abbatem commutationem terrarum suarum que sunt in pago Matisconensi in fine Ciciacensi in villa Codiaco vocatur site In primis Acardus domno Odoni campos II cambiat terminatur a mane terra Elgodi a medio die terra Sancti Petri a sero terra Maioli a certio terra communi et habet in longum perticas XXVIII in ambabus frontibus perticas VIII Et in alio loco similiter alium campum vobis commuto terminatur a mane et a certio terra Vuaconis a sero increpitonis et habet in longum perticas XVIII in utrisque frontibus III et dimidiam Infra istas terminationes et perticationes totum ad integrum vobis comuto ad faciendum quod volueritis Si quis vero quod minime fore credo nos ipsi aut ullus ex heredibus meis calumpniam aliquam inferre temptaverit primo auri unciam componat et quod repetit vendicare non valeat S Vuichardi S Vualterii S Otterii S Berengarii