Charter Document - 02140334

Charter Document - 02140334


Charter Number: 02140334
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Constat quia hujus vite miseria cotidie ad ima labatur Studendum igitur est uni cuique quandiu in hoc vivit corpore per elemosinarum incrementa anime sue salutem expetere Quapropter ego Jozaldus una cum uxore mea Eva donamus Sancto Petro et Paulo et Cluniensi monasterio sub eorum nominibus consecrato aliquid ex nostris hereditatibus scilicet quendam campum arabilem in villa Bierias situm in episcopatu Matisconensi etiam constitutum He sunt autem ejusdem campi terminationes terminatur ex una parte terra Gislardi ex alia terra Arlebardi ex tercia et quarta terra Franconis S Josaldi qui fieri et firmare rogaverunt necnon Eve uxoris ejus S Vuandaldrodi S Stephani S Ingelburgis femine