Charter Document - 02140331

Charter Document - 02140331


Charter Number: 02140331
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0927 - 0942
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus christianis fidelibus quod ego Aalardus pro anime mee remedio dono Domino Deo et Sancto Petro ad locum Cluniacum aliquid de hereditate mea que est sita in episcopatu Matisconense in villa Donciaco hoc est unum mansum cum terminationibus istis terminatur autem ex una parte terra Sancti Petri ab alia via publica ex alia aqua currente Facio autem hanc donationem tali conventu ut quandiu vixero teneam post discessum vero meum monachi supradicti loci quicquid facere voluerint faciant S Aalardi qui hanc cartam fieri firmarique rogavit S Aquilini presbiteri S Bernardi S Deodati S Duranni