Charter Document - 02140330
Charter Number: | 02140330 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0927 - 0942 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto ac exorabili loco in honore Dei ac beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato in Matisconensi pago sito quo preesse necnon et prodesse videtur domnus Odo abba Ego igitur in Dei nomine Israhel dono ibidem aliquid de rebus meis pro remedio anime mee immo autem pro absolutione promerenda ex parte fratrum ibidem consistentium pro illo scilicet sacrilegio quod inreverenter comisi contra prefatum locum Sunt vero ipse res site in pago Ledunense in vicaria Caisna in villa que vocatur Campania id est curtiles VI cum omni supraposito vel quicquid ad ipsos curtiles videtur aspicere id est vineis campis pratis silvis aquis aquarumve decursibus cultis et incultis cum domibus et edificiis ac omnibus ad easdem pertinentibus ea scilicet ratione ut dum advixero tenendi licentiam habeam et singulis annis censualiter festivitate sancti Petri prefato loco exsolvam denarios XII post discessum quandoque meum sine ullius hominis interpellatione ipse res ad predictum perveniant locum Si quis vero quod futurum esse non credimus ego ipse [quod absit] aut ullus de heredibus vel coheredibus meis contra hanc donationem seu emendationem quam ego prompta voluntate ac necessitate facinoris cogente fieri rogavi aliquam calumpniam inferre temptaverit primitus iram Dei omnipotentis incurrat et cum Juda traditore portionem dampnationis percipiat insuper cum cogente fisco auri libras VI coactus exsolvat et hec donatio emendationis semper firma et inconvulsa permaneat stipulatione adnixa S Israhelis qui hanc donationem fieri vel adfirmare rogavit Dono etiam ex mancipiis meis Andream cum uxore sua et eorum infantibus ibidem commanentes